- ANAXAGORAS Clazomenius Philosophus
- ANAXAGORAS Clazomenius PhilosophusAnaximenis discipulus, ob ingenii subtilitatem, Spiritus dictus, in Physicis praecellens. Socratis, Periclis, Europidis Praeceptor. Hic non modo generis gloriâ et divitiis, verum animi quoque magnitudine clarisrissimus, totum patrimonium suis sponte reliquit, et cum ab eis negligentiae insimularetur; Quid ergo, inquit, nonne vos ista curatis? Mox abscedens, ad speculandam rerum naturam se contulit, studiô doctrinarum flagrans, reique tum privatae, tum publicae omnino negligens, et adeo incuriosus, ut cuidam ipsum ita compellanti; Nullane tibi patriae cura est? dixerit, Mihi vero patriae cura, et quidem summa est: digitum in caelum intendens. Cum autem post diutinam peregrinationem, quam in Aegyptum inprimis, sapientiam illorum addiscendi cupidus, susceperat, in patriam rediisset, possessioneque desertas vidisset, Non essem, inquit, ego salvus, nisi ista periissent. Qui pluris faciens culturam ingenii, quam praediorum, famam consecutus est inter Philosophos, non tamen apud Apollonium Tyaneum. Sic enim Suidas in Α᾿ναξαγόρας: Οὗτος Κλαζομένιος ὠ `ν, ἀγέλαις τε κὰ καμέλοις τὰ ἑαυροῦ ἀνῆκε, Περὶ τούτου ἔφη ´ἀπολλώνιος Τυανεὺς, Προβ´ατοις μᾶλλον ἠ ` ἀνθρώποις φιλοσοφῆσαι,. Idem unum esse Deum agnovit, (fulmine proin, kuxta Luciani figmentum, a Iove percussus) et caelestium literarum scientiâ praedixisse fertur, quibus diebus saxum e sole esset casrum. Plin. l. 2. c. 58. Lunae quoque defectus primum commonstrâsse eum, ait Plut. in Nicia, idque ex eo probat; quod, cum Nicias, rebus male gestis, Siciliam deserere decreviset, et nocte forte Luna defecisset; omnes milites eius propter rei ignorantiam, quam paulo ante Anaxagoras calluerat, turbati, malum aliquod sibi portendi arbitrati sunt. De illo Tullius l. 4. Academ.Qu. c. 23. et 31. Anaxagoras nivem nigram dixit esse; ferres me si ego idem dixissem? Argumentum eius autem erat huiusmodi, referente Sextô Empiricô Pyrrhon. Hypotyp. l. c. 13. Ω῾ς ὁ Α᾿ναξαγόρας, τὸ λευκην` εἶναι τὴν χιόνα, ἀντετίςθει. ὅτι χιὼν ὕδωρ ἐςτὶ πεπηγός. Τὸ δὲ ὕδωρ ἐςτὶ μελαν, καὶ ἡ χιὼν ἄρα μέλαινά ἐςτι. Lactantius l. 5. c. 3. Discipulus hic fortasse Anaxagorae fuerit, cui nives atramentum fuerunt. Idem primus, Homeri poema de virtute et iustitia compositum esse, dixit, ποίηϚιν περὶ ἀρετῆς καὶ δικαιοσυν´ης. Eius meminit Lucretius l. 1. v. 829.Nunc et Anaxagorae scrutemur ὁμοιομέρειαν.Est autem ὁμοιομέρεια, partium similitudo. Eâ voce utitur Iustinus Martyr, Ε᾿ν τῷ πρὸς Ε῞λληνας: Α᾿ναξαγόρας, inquit, τὰς αρχὰς τῶ πάντων τὰς ὁμοιομερείας εἶναί φηϚι. Sunt autem ὁμοιομερῆ partes simplices, et inter se similes, quas Medici similares vocant. Talis est caro, cartilago, nervus, vena, arteria, membrana, ligamentum, os. Quae vero partes ex his compositae sunt, dissimilaresque dicuntur, ἀνομοιομερῆ Graecis vocantur; talis oculus, manus, pes. Sed ad Anaxagoram redeamus, cuius morientis praeclarum dictum refert Cicer. Tuscul. l. 1. c. 42. Praeclare, inquit, Anaxagoras, qui cum Lampsaci moreretur, quaerentibus amicis, velletne Clazomenas, in patriam, si quid accidisset, auferri? Nihil necesse est, inquit, Undique enim ad inferos tantundem viae est. Rogantibus iterum principibus, numquid fieri mandaret? iussisse, ferunt, ut pueri quotannis eô, quô efecisset mense, ludere permitterentur. Quae consuetudo Lampsaci diu servata est. Obiit an. aerat. 62. Olymp. 88. A. M. 3626. Urb. Cond. 326. Plura de illo vide apud Suidam, et Diog. Laertium Augustin. de Civ. Del, l. 8. c. 2. Plut. in Nicia, Plin. 1. 2. c. 58. Nic. Lloydius. Fuêre item eôdem nomine alii tres; Primus Aegineta statuarius, cuius meminit Pausan. l. 5. Alius, cuius meminit Antigonus, Tertius Grammaticus, Zenodoti discipulus. Quibus adde quartum Argivorum Regem, de quo Pausan. in Corinthiacis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.